monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 397

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 397
Universale igitur dedicativum non necessario sequitur conversio. non enim si omnis homo animal est, omne animal homo est. universale autem abdicativum necessario sequitur conversio; si enim omnis voluptas bonum non est, omne bonum non est voluptas, et si omnis homo non est animal mutum, omne animal mutum non est homo. particulare autem dedicativum habet necessario conversionem, nam si quidam homo animal est, quoddam animal homo est. particulare vero abdicativum non habet necessario conversionem; non enim, si quoddam animal non est rationale, quoddam rationale non est animal. universalis ergo dedicativa et particularis abdicativa non necessario recurrunt; universalis autem abdicativa et particularis dedicativa necessario convertuntur, ita tamen ut facta conversione in declarativa particula negatio maneat; nam utique conversio ita fit, ut quae particula fuit declarativa, eadem subiectiva sit. ergo cum dico 'omnis voluptas bonum non est', 'omnis voluptas' subiectiva, 'non est bonum' declarativa; si convertam 'omne bonum voluptas non est', facta est quidem subiectiva quae fuit declarativa, negatio tamen hanc particulam tenet, quae facta est declarativa. et si velim sic dicere, 'nulla voluptas bonum est', convertendum est sic: 'nullum bonum voluptas est'.